라틴어 문장 검색

Idem, postea quam Ganymedes in concilio confirmavit sese et eas quae essent amissae restituturum et numerum adaucturum, magna spe et fiducia veteres reficere navis accuratiusque huic rei studere atque inservire instituerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:2)
ducem suum Domitium, cuius spe atque fiducia permanserint, proiectis omnibus fugae consilium capere:
(카이사르, 내란기, 1권 20:3)
receptus intra uallum inter excubias militum pernoctauit, aliquanto minore spe quam fiducia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 3:1)
Igitur edita in vulgus Aegyptiorum responsa rursus ad spem et fiduciam erexere torpentes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 9:3)
Iam lux adpetebat, cum rex fiduciae ac spei plenus alacres milites arma capere et exire in aciem iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 28:1)
Spem ac fiduciam dabant nostra vitia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 4:1)
Primus invasit insulam Marcus Antonius cum ingenti quidem victoriae spe atque fiducia, adeo ut pluris catenas in navibus quam arma portaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CRETICUM 2:1)
profectus apto exercitu et eo plus fiduciae ac spei gerente quod non desiderata multitudo erat, ad oppidum Aharnam, unde haud procul hostes erant, ad castra Appi praetoris pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 344:1)
tabernaculum regium pro vallo in conspecto maxime tumulo, ut terrorem hostibus suisque spem ex fiducia faceret, positum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 53:2)
quid ergo illa sibi vult pars altera orationis, qua Romanos a me cultos ait atque eorum fiducia in spem regni me venisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 149:1)
Capto itaque Boemundo, ejusque propinquo Richardo, et caeteris majoribus domus suae, Donimanus ad urbem Malatinam cum spoliis eorum et capitibus decollatorum in magna gloria regressus, ad Gaveras legationem praemisit, quatenus civitatem in manu ejus redderet, sciens quia Boemundum captivum tenuerit, et omnem equitatum illius attriverit, [0583B] in quo omnis Christianorum spes et summa fiducia pendebat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 56:1)
Certe fidem sanctis vocibus pascimus, spem erigimus, fiduciam figimus, disciplinam praeceptorum nihilominus inculcationibus densamus;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 3:2)
Sed etsi aliqua nos quoque praestringunt ut vobis cohaerentes, laetamur magis recognitione divinarum praedicationem, confirmantium scilicet fiduciam et fidem spei nostrae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 5:3)
eis quoque quibus erat ingens in Scipione fiducia et victoriae spes, quo magis in propinquam eam imminebant animis, eo curae intentiores erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 367:1)
Post perruptam incensamque urbem omnium primam, et captivos transmissos, certiore iam spe provectus exercitus ad fiduciam, elatis vocibus in favores principis consurgebat, adfore sibi etiam deinde dei caelestis existimans curam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION